DRUJAS

DRUJAS
DRUJAS
apud Lamprid. in Alex. Seu. Mulier Druias eunti exclamavit etc. alibiqueve passim apud Scriptores Historiae Aug. corrupte pro Dryas, Salmasio Iudice; Dryades enim semper scribuntur in membranis; quae quam cognationem cum antiquis Gall arum Druidis habuerint, ostendere non liquidum est. Druidarum religionem penitus abolevisse Claudium, scribit Suet. qui tamen forte non omne illud genus extinxerit; Nam et Druidarum
apud recentiores mentio, et stirpe eorum sati quidam in Galliis dicuntur, apud Auson. Profess. IV. v. 7.
Tu Baiocassis stirpe Druidarum satus,
Verum praefati Auctores Druidarum virorum nusquam, mulierum tantum Dryadum meminêrunt, quae fere semper fatidicae introducuntur et vaticinatrices et sagae, videnturque nominatissimae fuisse, ut quae consulerentur in rebus divinis, uti olim Delphica oracula: Sic de Aureliano Vopisc. de Diocletiano Idem, de aliis alii. Forte istae, quod plurimum in lucis, Druidarum antiquorum imitatione, versarentur, ibiqueve sacris operarentur, vel quod ex eorum stirpe oriundae crederentur, id nominis adeptae sunt. Certe fatidicae fuêre et sortilegae, cuiusmodi mulierum artem in usu fuisse, apud antiquos Gallos Germanosqueve notum: apud Plutarch. enim legimus,
in exercitu Cimbrorum et Teutonum mulieres fuisse, quae ex verticibus aquarum et fluminum eventum pugnae certo suis praedicerent. Nec diversi generis fuêre Fatae illae, Gall. Fes, de quibus multa Francici Romanenses fabulantur. Salmas. ad Lamprid. A voce Celt. Trewe, i. e. fides seu Drut, i. e. amicus, etymon arcessit Bucher. etc. Vide infra Feae.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Look at other dictionaries:

  • Drujas — (DREW ha) Variations: Drujes There is a Persian belief that if a person dies while harboring a great rage, or while seeking revenge, or was otherwise simply an evil person, they will remain an earthbound, vampiric spirit called a drujas. These… …   Encyclopedia of vampire mythology

  • Zoroaster — (Zerduscht, Zarathustra, d.i. größter Liederdichter), der Vervollkommner des Parsismus u. (nach der Ansicht der Griechen) das Haupt der Magier, lebte nach Eudoxos u. Aristoteles 6000 Jahre vor Plato; nach And. 5000 Jahre vor der Einnahme Trojas;… …   Pierer's Universal-Lexikon

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”